- MULTICIA Synthesis
- MULTICIA Synthesisapud Tertullian. de Pallio, est serica synthesis, et nimia subteminum tenuitate, ut loquitur Ammianus, perflabilis. Quod enim Multicias tunicas nonnulli apud Vopisc. in Aureliano c. 12. ab subsericis distinguunt et πολυμίτους interpretantur, errant: quod ex Iuvenali liquet, Sat. 2. v. 65.——— ——— Sed quid Nonfacient alii, cum tu Multicia Sumas, Cretice?Paulo post, v. 69.Damnetur, si vis etiam, Carfinia: talemNon sumet damnata togam.Ubi omnino intelligit togam sericam, quae tunc erat ad usum mollium et delicatorum. Quintilian. l. 12. c. 10. Sed me hactenus cedentem nemo insequatur ultra. do tempori, ne toga crassa sit, non serica. Sericam igitur togam Multicia Iuvenalis vocat, quod etiam sequentia ostendunt, ubi Creticum pellucere ait: pellucidae autem vestes sericae, h. e. subsericae, non aliae enim tunc in usu. Ideo vetus interpres Iuvenalis recte eo loco exponit Multicia vestes molli intextas subtemine. Vitreae togae Varroni dicuntur, quae ita pellucerent, ut tunicae clavos ostenderent etc. Erant autem Multiciae aliae viriles, quarum mentio apud praefatum Satyricum ac. Vopicum d. l. aliae muliebres, de quibus idem Iuvenal. Sat. 11. v. 185.—— Ne tacito bilem tibi contrahat uxorHumida suspectis referens Multicia rugis.Nominis etymon quod spectat, alii Multicium, quasi Multilci ium dictum arbitrantur, ut sit quod Graeci πολύμιτον vocant. Sed aliud longe est Multicium vestimmentum, qpud Latinos, et illud, quod Graecis, a varietate et multitudine liciorum πολύμιτον dicitur: Sic enim vestes vocant varias et animalium figuris pictas, uti infra videbimus. Totum aliud Multicium est, quod pronin dictum mavult Salmas. a multum et icio, ut sit τὸ πολυσπάςθητον ἱμάτιον, vestis serica bene desata et radiô bene percussa; nam id tenuitatem levitatem que vestibus conciliat. Hesych. σπαςθητὸν, γυναικεῖον, ubi σπαςθητὸν est ad verbum, Multicium muliebre, vel tunica multicia muliebris. Idem μαλόχιον, σπαςθητὸν: unde fortasse Veterib. molochina vestis etc. Salmas. ad Vopise. d. l. Vide quoque infra Multitia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.